/
Текст
PRAEFATIO.
(jBIGENIS HEXAPLOKUM deperditorum fragmentis disjectis conquirendis et edendis
primus operam navavit Petbus Morinus Parisinus in annotationibus ad Biblia Graeca ex
auctoritate Sixti V P. M. Bomae cusa anno 1587; qui in epistola ad Silvium Antonianum de
suis in editione paranda partibus haec scribit : " Mihi uni data est provincia commentariorum
in V. T. Vaticanorum, quae Catenae dicuntur, evolvendorum ac perlegendorum, ut ex iis
varias lectiones variasque interpretationes Aquilae, Symmachi et Theodotionis, Quintae prae-
terea ac Sextae editionis, exciperem et in annotationes transferrem, quas itidem scribendas
susceperam." Cum vero anno sequenti ex eadem auctoritate Flamintus Nobilius Biblia
Graeca Sixtina cum Morini annotationibus Latine reddita Bomae ediderit, contigit ut com-
muni opinione Nobilio tribueretur quae proprie Morini commendatio sit ; qui error adeo inve-
teravit, ut nobis quoque in opere inscribendo ei non obsistendum esse videretur. 1
Post Morinum idem opus suscepit Joannes Dbusius in libro post obitum ejus edito, cui
titulus : Veterum Interpretum Graecorum in totum V. T. Fragmenta, collecta, versa et notis
illustrata a Johanne Drusio, Linguae Sanctae in illustrium Frisiae Ordinum Academia, dum
viveret, Professore, Arnhem. 1622. Fragmentis praemissae sunt duae Auctoris epistolae,
quarum prima de Aquila, Symmacho et Theodotione, altera de Quinta et Sexta editione agit.
Lectionibus trium interpretum a Morino collectis Drusius vix hilum addidit; sed eas
interpretatione Latina, aliorum locorum collatione, et doctis annotationibus non mediocriter
illustravit,
1 Montefalconius in Monito ad Proverbia notat, multo Cod. 248 (qui est Vat. 346) BodleianiB, perspectum est,
majorem in Proverbia lectionum silvam a Morino col- Morini lectionea in Proverbia omnes ex hoc uno codice
iectam esse quam in celeros libros, quia videlicet praestan- (qui etiam in mendo /irrayunjo^r Cap. xxiii. 10 cum Ed.
tiores codices in hanc Scripturae partem, quam in ceteras, Eom. couclnit) derivatas fuisse.
Romae suppetebant. Nobis vero, evolutis collationibus
iv PBAEFATIO.
Vetus Testamentum ex versione LXX interpretum secundum exemplar Vaticanum Romae
editum, una cum Scholiis ejusdem editionis, variis MSS. codicum veterumque exemplarium
lectionibus, necnon Fragmentis versionum Aquilae, Symmachi et Theodotionis edidit Lam-
bertus Bos Franequerae, 1709. Praeter Morini collectionem Bosius alia trium interpretum
fragmenta ex Notis Patricii Junii in Polyglottis Waltoni, ex editione Francofurti 1597, ex
Drusio, et ex Cardinalis Barberini Codice in Prophetas, margini suo allevisse profitetur.
Quod vero ad lectiones Francofurtenses attinet, eas non genuinas esse, sed Hieronyrni Latinas
Graece redditas in Monito ad Jesaiam p. 430 probavimus.
Ne in accessionibus minoris momenti immoremur, aedificio, cujus fundamenta ab editore
Romano jacta sunt, fastigium imposuit D. Bernardus de Montfaucon, Monachus Bene-
dictinus e Congregatione S. Mauri, qui Origenis Hexaplorum quae supersunt, multis partibus
auctiora quam a Flaminio Nobilio et Joanne Drusio edita fuerint duobis tomis formae
maximae edidit Parisiis, 17 13. Primo volumini praemissa sunt Praeliminaria in Hexapla
Origenis, Opuscula quaedam Origenis et Epiphanii inedita, et Testimonia Auctorum ; secun-
dum vero ad calcem habet Lexica ad Hexapla Hebraicum et Graecum, quorum posterius ab
Abr. Trommio in Concordantiis Graecis ad V. T. repetitum est. Codices et omnis generis
subsidia, quibus usus est Montefalconius, in Monitis ad singulos S. Scripturae libros recen-
suimus. Opus, etsi nequaquam omnibus numeris absolutum, laboriosissimum tamen et utilis-
simum, per saeculum et dimidium in hac eruditionis biblicae provincia sine rivali primatum
tenuit. Certe famam ejus non obscuravit repetitio ejus a Carolo Friderico Bahrdt, anno
1769 et sequenti Lipsiae et Lubeciae publici juris facta.
Bahrdtio, ut ipse profitetur, in primis propositum fuit, ut immortalis Montefalconii
operis editionem, quae nullum emptorem pretio suo deterreret, pararet. Hoc consilio textum
Hebraicum, quandocunque solito prolixior esset, decurtavit; verba Hebraica literis Graecis
adscripta plurima ejecit; versionem Latinam, cui antecessor ejus dimidium fere cujusque
paginae assignaverat, omisit; Montefalconii notas maximam partem neglexit, etiam eas quae
unde sumpta sit lectio quaeque describunt; ceteras omnino suas fecit et cum suis permiscuit,
quia ejus rei nihil lectoris intererat. Vitia prioris editionis typographica innumera correxisse
vereor ne nimis temere professus sit; quod vero ad augenda Hexapla attinet, si excipias
lectiones Codicis Pentateuchi Lipsiensis a Jo. Frid. Fischero anno 1767 editi, nihil omnino
effecit. Lexica nova ad usum operis sui necessaria, si viris doctis labores suos non displicuisse
intellexerit, paraturum se pollicitus est; quae tamen, viris doctis, ut videtur, non faventibus,
lucem non viderunt.
Annis recentibus novam Hexaplorum editionem vehementer exoptaverunt VV.DD., e
quibus unius tantum et alterius verba proferemus. Sic igitur J. G. Eichhornius, de Monte-
falconii Hexaplis judiciuin ferens: "Dolendum est quod doctus Benedictinus eruditione
PEAEFATIO. v
Hebraea, acumine critico, interdum etiam communi diligentia et accuratione adeo destitutus
sit, ut ne Drusii quidem fragmenta satis exacte exscripserit. Ad summam, Hexapla ejus pro
bono collectaneorum thesauro habenda sunt. Ad haec elaboranda et augenda jampridem a
Semlero, Scharfenbergio, Doederleinio, Matthaeio, Schleusnero, Spohnio, singularibus opusculis
auspicatum est; quorum vestigiis si ab aliis insistetur, Hexaplorum editio fidelior et Criticis
utilior cito sperari potest. Equidem a codicibus LXX interpretum MSS. et versione Syro-
hexaplari plurimum adjumenti exspecto." 2 In eandem sententiam breviter sed magno cum
pondere Constantinus Tischendorfius : " Magnopere optandum est ut, quibus antehac
Morinus, Drusius, Montefalconius, Bahrdtius, Schleusnerus aliique de sacris literis promeruere,
studia colligendorum omnium eorum, quae ex opere Origenis passim etiamnum supersunt,
repetantur promoveanturque." 3
Nunc quid in nostro opere, L. B., ut votis eruditorum hominum pro virili satisfaciamus,
praestiterimus, paucis accipe. E duobus reliquiarum hexaplarium fontibus ab Eichhornio
sagaciter detectis, omnia fere nostra hausimus. Lectiones trium interpretum ab Holmesio et
Parsonsio ad calcem cujusque libri e codicibus suis excerptas sedulo exscripsimus ; primum,
scilicet a Jobo (a quo initium fecimus) ad Danielem, ex edito eorum magno opere; mox, cum
ad XII Prophetas ventum est, ex ipsis collationibus manuscriptis, quas domi habere per
favorem Curatorum Bibliothecae Bodleianae nobis contigit. Finito autem opere, ne pars prior
a Jobo ad Danielem eodem beneficio destitueretur, e schedis Bodleianis magnam bonarum
lectionum segetem, a duumviris illis immerito praeteritarum, in Auctarium ad id factum
recondidimus. Porro multas alias lectiones anonymas in apparatu eorum subtextuali latentes
in lucem protraximus; quarum aliae ad alias versiones pertinent, aliae ad eam recensionem
quam probabilibus argumentis Luciano Martyri vindicavimus. Transeamus ad alterum
fontem, versionem scilicet Pauli Telensis Syro-hexaplarem, partim ineditam, partim ex apo-
grapho parum fideli editam ; in qua tractanda magnis difficultatibus pressi fuit-semus, ni Vir
egregius Antonius Maria Ceriani, Collegii Bibliothecae Ambrosianae Doctor, viam salutis
nobis aperuisset. Praeterea ad libros Levitici * et I et II Regum, deperdita versione Syro-
hexaplari, ex Bar Hebraei Horreo Mysteriorum hactenus inedito, opem nobis ferente Doctore
Gulielmo Wright, Linguae Arabicae apud Cantabrigienses Professore, paucas, sed bonae
frugis, trium interpretum lectiones lucrati sumus. His summatim expositis, ne eadem bis
dicendo molesti simus, Lectorem ad Monita cuique Hbro praemissa ablegamus. Unum restat,
idque jucundissimum, ut nomina eorum, qui nobis in labore nostro decennali exantlando vocati
1 Eichhorn. (J. G.) Einleitung in das A. T. T. I, p. 370 ed. 3 tiae . s Tischendorf. Prolegam. in V. T.juxta LXX
Interpretes, p. lv ed. 4^ Lips. 1869. * Vid. Omissa nd calcem Auciarii.
vi PKAEFATIO.
et non vocati officia sua praestiterint, grate commemoremus. Hi autem sunt, praeter duos
modo memoratos, Robertus Lubbock Bensly, A.M., Academiae Cantabrigiensis Sub-biblio-
thecarius; Josephus Cozza, Monacbus Basilianus; Philippus Edvardus Pusey, A.M., ex
Aede Christi Oxonii; et Gulielmus Aldis Wright, A.M., e ColL SS. Trin. Cantabrigiae.
QUOD Germanis literatis moris est, ut ad summos in philosophia honores rite capessendos
vitae et studiorum rationes reddant, id mihi semper visum est senescenti quam adolescenti
aetati, et absoluto quam vixdum inchoato curriculo magis consentaneum esse. Cum igitur,
Deo favente, ad finem ultimi mei laboris literarii tanquam ex longa navigatione in portum
pervenerim, peto indulgentiam tuam, L. B., dum quid in vita ultra communem terminum
producta peregerim, et quibus studiorum inceptorumque meorum auctoribus et fautoribus,
breviter expono.
Natus sum Londini anno MDCCCI mensis Julii die XX in vico cui nomen a Nova Porta,
in quo pater meus Henricus Field, et ante eum pater ejus, et post eum frater meus natu
maximus per longam annorum seriem medicam artem exercuerunt. Avus meus Joannes
Field uxorem duxit Annam filiam Thomae Cromwell, negotiatoris Londinensis, viri humili
conditione, sed stirpe illustri, quippe qui patrem habuerit Henricum Cromwell, Majorem
(qui dicitur) in exercitu Reginae Annae; avum autem Henricum Cromwell, Hiberniae
Dominum deputatum, filium natu minorem OLIVEPJI CROMWELL, Reipublicae Angliae,
Scotiae et Hiberniae Protectoris. Sed stemmatum satis. Redeo ad patrem meum, virum
strenuissimum, integerrimum, piissimum, cujus memoriam nunquam eo quo par est amore et
veneratione prosequi potero. Is, dum sextum annum agebam, cooptatus est in medicum
Orphanotrophei Christi a Rege Edvardo VI fundati, quo eventu patuit mihi aditus gratuitus
ad scholas dicti Orphanotrophei grammaticas, primum sub disciplina viri optimi et amabi-
lissimi, Lancelotti Pepys Stephens, A.M., scholae inferioris magistri; donec, aetate paulo
provectior, transii in scholam superiorem ab Arthuro Gulielmo Trollope, S.T.P., tunc
temporis gubernatam, quo praeceptore, nulli coaetaneorum suorum secundo, a pueritia usque
ad annum aetatis duodevigesimum literis Latinis, Graecis, Hebraeis sedulo imbutus sum.
E schola egressum anno MDCCCXIX excepit me Collegium SS. Trinitatis apud Canta-
brigienses, cujus post sex menses Discipulus factus sum. Tutores habui in disciplinis mathe-
maticis Joannem Brown, A.M., et Gulielmum Whewell, A.M.; in eruditione autem classica
(quae dicitur) JacobuM Henricum Monk, S.T.B., Graecarum literarum Professorem Regium;
PRAEFATIO. vii
quorum praelectiones diligenter attendens, privato tutore facile carere potui. FJlapso triennio
(cujus disciplinae quotidianae jucundissiraam memoriam recolo) anni MDCCCXXIII inense
Januario in gradum Baccalaurei Artium admissus sum, quo tempore in tripode (quem vocant)
mathematico primae classis decimum locum obtinui. Ejusdem anni mense Martio numisma
aureum a Cancellario Universitatis pro profectu in studiis classicis quotannis propositum
reportavi. Vix bimestri spatio elapso, tertium in arenam descendi, et exhibitione a Roberto
Tyrwhitt, A.M., ad eruditionem Hebraeam promovendam instituta dignatus sum. Proximo
anno, Octobris die primo, culmine votorum meorum potitus sum, in Sociorum celeberrimi
Collegii ordinem post examinationem habitam cooptatus. Collegas honoris babui tres :
Thomam Babington Macaulay, Poetam, Oratorem, Historicum; HeNricUM MaLden, in
Collegio Universitatis Londini Graecarum literarum Professorem ; et Georgium Biddell
Airy, Astronomum Regium. Anno MDCCCXXVIII a Joanne Kaye, S.T.P., Episcopo Lin-
colniensi, sacris ordinibus obligatus sum. Ex eo tempore S. Scripturae et Patrum Ecclesiae
studio me addixi, nullo tamen publice edito fructu, donec anno MDCCCXXXIX S. Joannis
Chrysostomi Homilias in Matthaeum ad fidem codicum MSS. et versionum emendatas et
annotationibus illustratas non modico sudore ac sumptu evulgavi. Non multo post almae
matri meae valedixi, et curam pastoralem Saxhamiae Magnae in agro Suflblciensi per tres
annos administravi. Anno MDCCCXLII beneficium ecclesiasticum Reephamiae cum Ker-
distone in agro Norfolciensi, cujus collatio ad Collegium SS. Trinitatis pertinet, jure successionis
mihi obtigit. In hoc viculo amoenissimo annos unum et viginti non inutiliter consumpsi,
partim in cura animarum non ita multarum mihi commissarum, partim in studiis eis sectandis,
quae gloriam Dei illustrare, et Ecclesiae ejus adjumento esse possent. Ne longior fiam, per
id tempus Chrysostomi, deliciarum mearum, Homiliarum in Divi Pauli Epistolas novam
recensionem, septem voluminibus inclusam, in gratiam Bibliothecae Patrum Ecclesiae a pres-
byteris quibusdam Oxoniensibus inceptae edidi. Praeterea, rogatu venerabilis Societatis de
Promovenda Doctrina Christiana, Veteris Testamenti juxta LXX interpretes recensionem
Grabianam denuo recognovi; cujus operis, quamvis ad aliorum modulum et praescriptum con-
formati, merita qualiacunque candide agnovit Tischendorfius in Prolegomenis ad V. T.juxta
LXX interpretes, Lipsiae, 1869, quartum editis. Vixdum hoc pensum finieram, cum in
mentem mihi venit cogitatio operis, quod ad priora illa quasi cumulus accederet, hoc est,
Orkjenis Hexaplorum novae et quae nostri saeculi votis satisfacef et editionis ; quod tamen
ut ad felicem exitum perducerem, quantulum mihi restaret tam vitae quam vigoris in hunc
unum laborem impendendum esse sensi. Resignato igitur beneficio meo, e cujus amplis
reditibus jam omnibus bonis affluebam, anno MDCCCLXIII Norvicum me contuli, unde anno
sequenti, prolusionis gratia, Otium meum Norvicense, sive Tentamen de Reliquiis Aquilae,
Symmachi et Theodotionis e lingua Syriaca in Graecam convertendis, emisi. In animo
viii PKAEFATIO.
habebam librum per subscriptiones (quas vocant) publicare, sed in hac bonarum literarum
despicientia res tam male mihi successit, ut spem omnem operis edendi abjecissem, nisi perop-
portune Delegati Preli Oxoniensis Academici, interveniente Roberto Scott, S. T.P., Collegii
Balliolensis Magistro, omnem novae editionis impensam in se suscepissent ; quibus pro sua
in me, exterae Academiae alumnum, benevolentia gratias quam maximas ago.
Quod superest quam brevissime potero conficiam. Fidem catholicam, ab Ecclesia Angli-
cana reformata expositam, firmiter teneo. Errores ac novitates, qui in tot annorum decursu
alter alteri supervenerint, sive Evangelicalium (qui nominantur), sive Rationalistarum, sive
(quod novissimum ulcus est) Bitualistarum et Papizantium, praeveniente Dei gratia fehciter
evasi. Jus fasque tum in privatis tum in publicis rebus impense amavi; injurias et aggres-
siones, sive regum delirantium, sive plebeculae tyrannidem affectantis, immitigabili odio ac
detestatione prosecutus sum. Vitam umbratilem et otiosam semper sectatus sum, non ut
desidiae indulgerem, sed ut iis negotiis, in quibus me aliquid proficere posse senserim,
vacarem. Per quadraginta fere annos in bonis hteris excolendis, praecipue eis quae ad
Verbi Divini illustrationem pertinent, sine patrocinio, sine emolumento, sine honore desudavi.
Nunc senio confectus, et rude donatus, nihil antiquius habeo quam ut juniores competen-
tioresque in eodem campo decurrentes, dum vivo et valeo, consihis, adhortationibus,
facultatibus adjuvem.
Scribebam Norvici die XVI Septembris, A. D. MDCCCLXXIV.